CATAPHRACTA

CATAPHRACTA
CATAPHRACTA
apud Tertullian. de Pallio, c. 4. triumphalem cataphractam amolius: Graece καταφράκτης; lorica ferrea est φολιδωτὴ aut λεπιδωτὴ, ex ferreis squamis succusa, ut patet ex mox seqq. Pectus squamarum signaculis disculptum. Hinc Cataphractarii milites, saepius memorati Historiae Aug. Scriptoribus, quod nomen certo cuidam Equitum generi, qui toti cataphractis muniti eraut, haesit. Licet enim cataphractas singuli haberent milites, et galeas, non tamen cataphractarii aut galearii sunt dicti. Nec usquam legere est cataphractarios pedites, nisi priscô Romanorum aevô, apud Livium. Certum quidem genus militum hôc nomine insignitum fuisse, videtur suadere locus Trebellii, in Claudio, c. 16. Huic ex regione Dardania dabis milites ducentos, ex cataphractariis centum, ex Equitibus C. et sexaginta: ubi Cataphractarii ab Equitibus separantur. Sed ne sic tamen Cataphractarii pedites fingendi. Saltem hoc sequitur, Equitum quosdam non Cataphractarios, alios Cataphractarios fuisse. Unde in Vita Alexandri Severi, apud Lamprid. c. 56. refert Imperator, se bellô Persicô, centum et viginti milia equitum fudisse et cataphractarios decem milia interemisse. Sed et cataphractarii milites, apud
Vopiscum in Aureliano, Equites sunt: namque Militum nomine Equites quandoque venire, discimus ex Aenigmate Symphosii, cuius lemma Miles potager, apud Salmasium, Not. ad Vopisc. in Aurelian. c. 34.
Bellipotens olim saevis metuendus in armis
Sex pedes habui, quos numquam nemo negavit.
Nunc mihi vix duo sunt, inopem me copis fecit, etc.
Simile armaturae genus Rhoxolanis, Sarmaticae genti, tribuit Tacitus, Histor. l. 1. c. 79. onmis Sarmatarum virtus velut extra ipsos, nihil ad pedestrem pugnam tam ignavum; ubi per turmas advenêre, vix ulla acies obstiterit. Sed tum humidô die ---- lapsantibus equis, et cataphractarum pondere, id principibus et nobilissimo cuique tegmen, ferreis laminis aut praedurô coriô consertum: ut adversus ictus etc. simul altitudine et mollitiâ nivis hauriebantur. Quod vero de peditibus diximus, certum est, omnes ab omni tempore Romanos milites cataphractis vel loricis fuisse munitos, usque ad tempora Gratiani Imperatoris, sub quo, intercidente militari disciplinâ, cataphractas et galeas illi deposuêre, uti videre est apud Vegetium, l. 1. c. 16. Servius ad Virgilium, Aen. l. 11. v. 771.
Spumantemque agitabat equum, quem pellis ahenis
In plumam squamis auro conserta tegebat.
Catafractum, ait, eum (Chloreum videl. de quo ibi sermo) fuisse significat. Catafracti autem equites dicuntur, qui et ipsi ferrô muniti sunt et equos similiter munitos habent, de quibus Sallustius: Equis pariae operimenta erant, quae linteo, ferreis laminis in modum plumae, adnexuerant. Pluma est in armatura, ubi lamina in laminam se indit, Nunc autem pro linteo pellem posuit et aeneas squamas aeneas lammas intelligimus. Vide quoque Casp. Barthium, Animadversion. ad Statium, p. 1385. et infra Clibanarii. In scuto Dantae et Norvegiae Regis Cataphractus eques, aureô thorace, equô albô, cuius instructus niger, insidens et gladio minax, in rubeo solo, Ditmarsiae nota est. Elverfeldius,
Ense quid eductô Cataphractus? Marte rebelles
Holsatiae victos denotat esse viros.
At Cataphractus miles, cum 3. vexillis, apex est Baronum de Redern, in Austria. Vide Phil. Iac. Spenerum, Arte Herald. Parte II.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Cataphracta — (Quadrige, Viergespann, Brustharnisch), ein Verband für Brust u. Rücken …   Pierer's Universal-Lexikon

  • cataphracta — cat·a·phrac·ta …   English syllables

  • cataphracta — ˌ ̷ ̷ ̷ ̷ˈ ̷ ̷tə noun plural Usage: capitalized Etymology: New Latin, from Latin, neuter plural of cataphractus armored in former classifications : a division of reptiles including the crocodilians, chelonians, and sometimes others …   Useful english dictionary

  • Frailea cataphracta — Systematik Ordnung: Nelkenartige (Caryophyllales) Familie: Kakteengewächse (Cactaceae) Unterfamilie: Cactoideae Tribus …   Deutsch Wikipedia

  • Loricaria cataphracta —   Loricaria cataphracta Clasificación científica Reino …   Wikipedia Español

  • Selaginella cataphracta — Selagi …   Wikipédia en Français

  • Flacourtia cataphracta — slyvinė flakurtija statusas T sritis vardynas apibrėžtis Flakurtijinių šeimos maistinis, vaisinis, vaistinis augalas (Flacourtia jangomas), paplitęs atogrąžų Azijoje. atitikmenys: lot. Flacourtia cataphracta; Flacourtia jangomas; Stigmarota… …   Lithuanian dictionary (lietuvių žodynas)

  • Loricaria cataphracta — paprastoji lorikarija statusas T sritis zoologija | vardynas taksono rangas rūšis atitikmenys: lot. Loricaria cataphracta rus. обыкновенная лорикария ryšiai: platesnis terminas – paprastosios lorikarijos …   Žuvų pavadinimų žodynas

  • Flacourtia cataphracta Roxb. ex Willd. — Symbol FLJA Synonym Symbol FLCA3 Botanical Family Flacourtiaceae …   Scientific plant list

  • Frailea — pumila Systematik Kerneudikotyledonen Ordnung: Nelkenartige (Caryophyllales) …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”